# Epistulae 1.80

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., LXXXII (LXXVI). Symmachus Hesperio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.80

Sum quidem silentii tui vehementer inpatiens, quod genus querellae amantibus familiare est, sed proximis litteris tibi desiderium meum expletum esse confiteor. itaque habeo gratiam multoque opere te obsecro, ut scriptioni frequenter indulgeas. haec enim officia nullum faciunt de adsiduitate fastidium.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
