# Epistulae 1.84

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., LXXXVI (LXXX). Symmachus Hesperio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.84

Vtrum Mediolani etiam nunc tibi posito pagina ista reddenda sit, in ambiguo conloco . peccari tamen in amicitiae fidem credidi, si litteris tuis referre honorem mutuum destitissem. nihil ergo cunctatus conmisi eventui sollemnem hanc.et simplicem dictionem salutis; quae si in manus venerit, fac oro, ut pervenisse litteras meas sermonis tui recursus ostendat.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
