# Epistulae 1.86

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., LXXXVIII (LXXXII). Symmachus Hesperio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.86

Numquam in me parcam, quin tuo animo obsequar. novi, quam sis mei sermonis exoptans. propterea decrevi cum animo nihil supersedere litteris porrigendis nec expectare vieissitudinem, ne scribendi tardior fiam. sed ut ipse metui, ne mihi foret flagitio, si tacerem, sic velim tu quoque caveas culpam dissimulatae familiaritatis accedere. quod te curaturum liquido habeo conpertum, quia non minus ingenium tuum quam meritum meum cogitans nequeo tui amoris esse diffidens. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
