# Epistulae 1.90

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., Section 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.90

LXXXXII (LXXXVI) ante a. 379. SYMMACHVS ANTONIO. Dulce certamen est familiaris officii, et ideo iure ambo cavimus, ne alternis epistulis vinceremur. gratulor igitur, pares nos esse non solum adfectione mentium sed etiam vicissitudine litterarum. curabo tamen posthac, ut obsequii mei trutina et libra praeponderet, ne videatur inertiae quoddam esse conludium semper aequa lance censeri . itaque scribam saepius, modo facultas commeantium non desit optanti. ita fiet, ut et ipse laudem sedulitatis adfectem, et te curis publicis occupatum ad rependenda conloquia adsiduitate sollicitem.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
