# Epistulae 1.92

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., Ad Syagrium. LXXXXIIII (LXXXVIII) a. 379? Symmachus Syagrio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.92

Laudentur incogniti, ut eorum merita in occulto sita testimonii splendor inradiet; mihi inpraesentiarum supersedendum est huiusmodi scriptione, ne incepti frustra sim, si fratrem meum Palladium spectatum bonis omnibus facundiae atque eruditionis adstipuler . dehinc cauto opus est, ne inpar tanto viro praedicatio neque eum, cui defertur , aequiperet et meam operam devenustet. quiesco igitur has partes et hoc unum persuasum tibi volo, mereri facundiam Palladii, ut doleamus, quod urbi negatus est, mereri amabilitatem eius, ut quod accitus est, gaudeamus.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
