Latin
Liber Primus. ad Patrem., LXXXXVI (LXXXX) a. 376? Symmachus Syagrio.
Symmachus, Epistulae 1.94
Not analysed yet
Studium, quod scribendis orationibus exhibebam, praemio laudis auxisti. vetus quippe sententia est, artes honore nutriri. quis autem tam cumulatus est honor quam palma dicendi? ergo etsi intellego,. . . quod amore fallaris, titulum tamen praeclari testimonii albo calculo veterum more signabo. non enim mihi ex ore ieiuno tributa laudatio est, sed de facundiae penu boni iudicii fructus adrisit. vereor indulgere verbis praeconii tui, ne gratificandi operam mutuam credamur adniti. vale, et ut es nostri diligens, religiosam observantiam persevera.