# Epistulae 1.97

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., LXXXXVIIII (LXXXXIII). Symmachus Syagrio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.97

Si quando mihi apud amicum testimonii dictio est, cohibeo operam plus loquendi. nam quid religio agit, ubi desideratur oratio? fero igitur ad te nudum de familiari meo Ponticiano sed fidele iudicium, quem nisi amore nostro dignum probassem, minime tuo traderem. mens eius in aperto est, vita spectat ad laudem. scis certe, numquam me faciliorem favoris esse quam veri. horum omnium fidem confirmabis, cum in illo plura reppereris.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
