Latin
Liber Primus. ad Patrem., Section 98
Symmachus, Epistulae 1.98
Not analysed yet
C (LXXXXIIII) hieme 380/1? SYMMACHVS SYAGRIO. Instaurant dolorem sera solacia, et ideo mutuum silentium calamitatibus nostris praestare debemus, ne fortunae vulnera, quae cicatricem processu temporis ducunt, intempestive contrectata crudeseant. in alia potius sermo vertendus est, quae te ad curam sanitatis hortentur. omnis quippe internus corporis dolor hiemali crescit iniuria ,ac nisi iter apricis diebus et auris salubribus egeritis, male metuo, ne vitium contemptus exaggeret. nunc ea, quae remedio adcommoda credidisti, vel quae nobis commendavit utendi exploratio, ad te misi inter votorum summa constituens, ut remediorum talium necessitatem spontanea incolumitate praevenias, aut si quae morbi reliquiae fuerint, ut his curationibus tergeantur. satis autem muneris communi amicitiae dabis, si eam sollicitudinem, quae mihi ex aegritudine tua oborta est, prosperiore nuntio nihil moratus exemeris.