# Epistulae 1.99

Symmachus, Epistulae, Liber Primus. ad Patrem., CI (LXXXXV) a. 380. Symmachus Syagrio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.99

Video, consul amplissime, quantum mihi amor tuus honoris inponat. iubes, ut te adeam et coram defruar magistratus tui gaudio. quo pacto istud possum negare, nisi ea religione ignoveris, qua vocasti? nam quid agam fortunae dubius, cum hinc inviter ad obsequia honoris tui, hinc luctu amissi fratris impediar? duae mihi simul personae dispares offeruntur. qui fieri potest, ut os unum contrariis adfectionibus induamus ? proinde animi aequus huius operis facito mihi gratiam. fortunati sellam tuam laeto agmine prosequantur; auspiciis tuis quivis fati integer amicus intersit: me sinito interim tempore aut ratione decoquere amissi fratris crudum dolorem. quid quod etiam parentes mihi in communi maerore solandi sunt? quorum aerumna geminabitur, si illis tam inmaturae... peregrinationis meae cura iungatur. esto igitur promptus ad veniam. certe si putas arguendum esse, quod desumus, fortunae meae potius irascere. illa iniecit manum, illa invitum retraxit. ita tibi non persuadeat, ut est eadem inpotens, me noluisse proficisci. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
