Latin
Liber Decimus Continens Epistulas Familiares ad Imperatores Sententias Senatorias et Opuscula., Section 2
Symmachus, Epistulae 10.2
Not analysed yet
II a. 376. GRATIANO AVGVSTO. Scio amore factum, quo summates viros plerumque dignamini, ut sacrae orationi vestrae lector adhiberer; sed cum intellego, sermonem illum praenitere omnimodo rescriptis aliis, quaecunque ad hoc locorum senatus audivit, me quoque arbitror pluris habitum esse quam ceteros. magnis enim negotiis itidem ut magnis comoediis edecumati adponuntur actores: non idem honor in pronuntiandis fabulis Publilio Pellioni qui Ambivio fuit, neque par Aesopo et Roscio fama processit. quare, optimi principes ,quae in me bene consultatis, ut divinitus oblata conplector. laus tua, domine Gratiane, officium est meum, quoniam ita animatus es, ut cum reip. medicinam facis, operam meae vocis accersas. tu nobis publicas turbas in tranquillum redegisti. minimum restitit, quin omnes occumberemus, tantum flagitii dissignaverant, qui amplissimas potestates malis artibus possidebant. ferox ille Maximinus ob res secundas, incubator iudiciorum, difficilis decidendis simultatibus, promptus |ineundis, poena capitali exitia cunctorum lacrimasque expiavit. nunc interlucet homo homini; senatus ius antiquum obtinet; vivere libet, natum esse non paenitet, et ad salutem spectant omnia. nulli a paupertate discrimen est. resp. se in vetustatem recepit et decrepitos mutavere animos, postquam vos ad virtutem verba fecistis. pari vigilia prospectum videmus, ut res annonaria satietati urbanae liberalius ingeratur, flandae monetae nequitiam decoquat larga purgatio, nullo iam provincialis auri incremento trutinam spectator inclinet, mille alia, quae si persequi velim, vestrae gloriae memor, meae infantiae inmemor deprehendar. nam nemo prudens humanis verbis corrupit oracula. igitur divina mens tua, iuvenis Auguste, Romani nominis decus, vehatur curru eloquii sui: nos in agendis gratiis humile reptamus socco magis idonei quam cothurno, postquam facundia res esse coepit imperii; nam, quod sciam, Musis in palatio loca lautia tu dedisti. quae res prospere vortat vobis vestraeque pietati! quia fastus et otium fortunae grandioris vitia nihil moramini. mihi satis salutis est, cum valetis. felicitas voto publico exorata praestabit. ut clementiae vestrae, quanta est reddendi voluntas, tanta suppetat copia negotiis promovendis. Reliqua desiderantur. Quae praelerea libro decimo adscripta erant, quaere partim in libro nono ep. 125– 142, partim in Relationibus.