# Epistulae 104

Symmachus, Epistulae, Liber Nonus Continens Commendaticias., CIIII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/104

Parva fatemur esse, quae misimus, sed honorificentiae praebentis religione potius quam modo munerum aestimantur. haec ipsa tamen exilis oblatio plus ad me gratiae portabit, si religio tua usui suo a me delibata susceperit.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
