# Epistulae 2.1

Symmachus, Epistulae, Liber Secundus., Ad Flavianum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.1

I ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Hic ille est Paralius, cui accusator pater, quantum discriminis movit, tantum laudis paravit. multis enim quaestionibus et, quod est potissimum, principis ore purgatus Senator arguere non potest parentis impiam voluntatem, quae illi praestitit innocentiam clariorem. hunc si amare postulas, imperatoris nostri testimonium lege, ut advertas feliciter factum reum, quem sic videas absolutum. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
