# Epistulae 2.14

Symmachus, Epistulae, Liber Secundus., Section 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.14

XIIII ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Aurelianum filium meum, qui nunc cohortes urbanas gubernat, in amicitiam te iubente suscepi. unde factum est, ut ei commendationem, quam prius de te meruit, non negarem. neque enim tibi videtur oneri fore, quod ipse fecisti. petitio autem pudentissimi iuvenis de infortunio soceri sui nata est, cuius iste non factum tuetur, sed lapsum desiderat sublevari. facito, quod soles, rogantis intuitu, et si quid negotio iustitiae deest, remitte pietati. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
