Latin
Liber Secundus., Section 15
Symmachus, Epistulae 2.15
Not analysed yet
XV ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Modestissimis et tui amantibus viris Marcello et Romano magis ex usu amicitiae quam in effectum commendationis litteras dedi; nani quid apud te adicerem iam probatis ? nosti hominum verecundiam, diligis studia, de officiorum veritate non dubitas. quis ergo locus testimonio meo superest. cum tuo de illis iudicio nihil possit accedere? et tamen, si cumulum sibi addi plena patiuntur, quaeso intellegant, meis precibus auctam circa se tuam gratiam. ita fiet, ut mihi quoque acceptum referant. quod ipsi a te sine adstipulatore meruissent.