Latin
Liber Secundus., XVII a. 382. Symmachus Flaviano Fratri.
Symmachus, Epistulae 2.17
Not analysed yet
Solet generalem salutationem familiaris sermo praemittere. hanc ego impensius tibi voto optare studeo quam stilo dicere. ergo ad vicem verborum sollemnium scitu digna conplectar. filii nostri in sinu aviae etiam nunc morantur. da veniam, si annis gravis et interim solacio tuo carens femina tenaciter retinet secundum levamen aevi ac solitudinis suae. nos tamen alteri eorum viae instrumenta, alteri in societatem consilii comitem praeparamus. tibi peregrinationem senio esse, invitus audivi vel, quod est dictu dignius, parum credidi, cum patriae bona et pignerum gaudia in optimi principis dignatione possideas. quare abice Baianas cogitationes et virtuti infructuosam quietem. omni otio labor hic tuus laetior est. amplectamur moneo sub amante militiam. vale.