Latin
Liber Secundus., Section 2
Symmachus, Epistulae 2.2
Not analysed yet
II ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Taceat prodiga laudis vetustas, quae Apellem et Zeuxin vel horum similes, ut quemque aetas tulit, voluminum honore dignata est. mihi erga Lucilli praedicationem sermo parcior, fides maior est. quid enim iuvat indulgere verbis, cum rem liceat experiri? sit igitur de hoc tua existimatio, qui bonarum artium spectator semper fuisti; ego Lucillum modestiae merae atque honestatis adstipulor. videturne tibi dignus esse, quem diligas, cuius gravitas sponsore me nititur, ars et eruditio te ipsum iudicem non veretur? vale.