Latin
Liber Secundus., Section 20
Symmachus, Epistulae 2.20
Not analysed yet
XX a. 382–394. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Succurre fidei, quae officiis amicorum debitorem me diutius esse non patitur. fratres mei Romanus atque Magnillus clarissimi viri iamdudum me religionis meritis nexuerunt, et quamvis praemia non reposcant, quae solet minor expectare fortuna, acrius tamen animum meum saepius honestate conveniunt. mentiar, si mihi ad praestandum deesse tempus allegem, quia potentia mea de tui honoris viribus aestimatur . fac oro? ut effectu honoris sui sentiant, pro concordia, quae mihi tecum est? quidquid defertur uni, ab utroque deberi.