# Epistulae 2.22

Symmachus, Epistulae, Liber Secundus., XXII a. 382–383. Symmachus Flaviano Fratri.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.22

Reparationem... iamdiu corpusculi mei valetudinem, si frui agroruni salubritatem potuissem. sed nunc intuta est latrociniis suburbanitas, atque ideo praestat macerari otio civitatis, quam pericula ruris incidere. tuis tamen litteris proficere sanitatem meam sentio, quibus beneficia domini nostri Theodosii frequenter enumeras et urgueri merita tua magnis praemiis adseveras. et illi quidem ad agendas gratias tua lingua sufficiet; ego pro mediocritate ingenii mei viro excellentissimo nostrique in Flavianum voti socio vicem laudis exsolvi. sed iam tempus est, ut ipsum illum redire patiaris, pro quo obligati sumus. quousque magistratum longinquae provinciae solacio tuo vindicas? nulla de uxoris utero causatio est, cuius expectationem maturus partus absolvit.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
