# Epistulae 2.24

Symmachus, Epistulae, Liber Secundus., XXIIII a. 383. Symmachus Flaviano Fratri.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.24

Simplicium agentem in rebus paene in porta Flaminiae retentavi, ut ad te pauca et non omittenda dictarem. filius noster Flavianus Romam pridie Kalendas Martias venit, et brevi iter in Asiam secundis auspiciis ordietur, quod ideo par fuit indicari, ut sollicitudinem, quam de mora eius hucusque tolerasti, spes promissa detergeat. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
