# Epistulae 2.25

Symmachus, Epistulae, Liber Secundus., Section 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.25

XXV ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Abundas quidem consiliis in omnem rei usum paratus, et sapientiae cultus artibus monitore non indiges; sed fas est, ut a meas quoque vigilias aliquid privatis negotiis tuis conferri patiaris. quare si quid praemeditatum utrique nostrum stilus fraternus ingesserit, constantius exequere tamquam duobus probatum; si quid tibi adhuc novum legeris, a te inventum puta, quod ab amante suggeritur. subieci capita rerum, quia conplecti litteris fastidii fuga nolui. tuum erit insinuata trutinare. ita enim meo officio functus sum, ut tibi iudicium reservarem. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
