# Epistulae 2.26

Symmachus, Epistulae, Liber Secundus., XXVI a. 385? Symmachus Flaviano Fratri.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.26

Baiarum solitudine vehementer offensus Puteolis malui commorari. iuvat enim nos istius loci salubris habitatio. dehinc, si adiutu dei optata processerint, Capuam paramus excurrere totumque hunc mensem Novembrem diversis Campaniae locis atque urbibus deputamus. haec est nostri summa propositi. sed ut animus alacrior destinata promoveat, vestris adloquiis erigendus est; quandoquidem sanitatis vestrae et felicitatis indicio nihil antiquius aestimamus. verum hoc pro insigni religione sponte facietis, atque ideo non est necesse voluntariis officiis aculeos exhortationis adhibere. interea quod te, mi frater, adfore polliceris, vehementer amplector. atque utinam te domus tota comitetur! ut et nobis laetitiam pleniorem tribuat adventus omnium, et tibi causa non sit citius in patriam recurrendi desiderio et amore remanentium.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
