# Epistulae 2.27

Symmachus, Epistulae, Liber Secundus., XXVII a. 365–366? Symmachus Flaviano Fratri.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.27

Quamvis litteras meas fama praevenerit, quae exoneratum te publicis necessitatibus nuntiavit, tamen quo fidelior esset adsertio, scriptis confirmo rumorem. sed licet publicae rei absolutione laeteris, volo te adversum incerta muniri; videlicet ut sub actorum confectione vel tuorum, si adhuc retines potestatem, vel vicariae praefecturae, quae tibi poscenti aequa non deerit, diligentiae tuae ratio digeratur, quae possit ostendere , quot numero animalia conlocaris, et quo apparatu instruxeris mansiones, et quantum in titulis fiscalibus exigendis tua cura promoverit. hoc enim testimonio adversum omnes vel fortuitas querellas vel adfectatas insidias protegeris.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
