Latin
Liber Secundus., Section 34
Symmachus, Epistulae 2.34
Not analysed yet
XXXIIII ante a. 390. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Adornare te reditum, quod sacra Deum Matris adpeterent, arbitrabav; tu in Daunios iter promoves nosque et patriam post tergum relinquis. inlude, ut vis. amicorum facilitati, quos si haec morderet iniuria, in vicem malae gratiae saltem litteris abstinerent . nunc vero officiis mulcemus abeuntem et blanda animo tuo fomenta suggerimus ,cum tu omnibus curam rei familiaris anteferas. nam recordaris, hoc te praefamine epistulam texuisse, nihil hac aetate tractandum pensius domesticis rebus. quod ego, dum contemplor venam morum tuorum, scio ludo esse conceptum. quando enim sublimitas ingenii tui curis vilioribus flecteretur? censeo igitur aliis dare verba mediteris ,qui sanctum penetral animi tui nesciunt. mihi uno genere satisfacies, si remotis epistularum defensionibus ipse remeaveris.