# Epistulae 2.43

Symmachus, Epistulae, Liber Secundus., XXXXIII a. 379–394. Symmachus Flaviano Fratri.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.43

Merita Sexionis, qui antehac Calabriam rexit, multi in bonam partem loquuntur eaque propter, ut suffragio tuo a me committeretur, orarunt. est humanitatis et consuetudinis tuae aliis quoque placitos amore dignari. ergo si nihil est, quod resistat precantium voluntati, effice, oro te, ut Sexioni apud te prosint et mea verba et vota multorum. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
