# Epistulae 2.45

Symmachus, Epistulae, Liber Secundus., XXXXV a. 382–394. Symmachus Flaviano Fratri.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.45

Qui deum beneficio potiuntur optatis, venerari ipsos coram datores bonorum gratiae instar existimant: ut nunc frater meus Paeonius vadatus opimo testimonii tui munere adire properavit parti honoris auctorem. commendarem tibi Optimum civem, si posses parvi facere, quem dudum altius protulisti. supersedendum est igitur iis verbis. quae suffragari proficiscentibus solent; neque enim vana spes est, validiora fore apud te merita praesentis, cum absentem favore respexeris. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
