Latin
Liber Secundus., XXXXVIII a. 385. Symmachus Flaviano Fratri.
Symmachus, Epistulae 2.48
Not analysed yet
A. d. tertium nonas Octobres primo lucis respondi litteris tuis, quas pro interiectu itineris, quo nunc distinemur, ante meridiem sumere debuisti. sed ut scripta ad vesperam mihi reddita prodiderunt, meum officium tuamque curam tabellarii lentitudo suspendit. ego tamen huic morae suscensere non possum. defuisset enim tibi causa sermonis iterandi, si mature responsa nostra legisses. quae, ut confido, iam tradita sunt; nisi forte denuo aliquis ex urbanis divitibus insessor viarum scripta nostra furaverit . dii illos mentibus suis puniant! nunc ad quaesita redeamus. humor, qui parvuli nostri pectus obsederat atque inportunam tussim ciebat, magna parte tenuatus est; itaque spiramenta faucium libera nihil iam stridulum sonant. deum benignitas velit processum sanitatis eius in solide conlocare. nos ut a metu praesentium respiravimus ,ita voto futura munimus.