# Epistulae 2.49

Symmachus, Epistulae, Liber Secundus., Section 49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.49

XXXXVIIII ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Scribere hucusque non libuit obstrepentibus inbecillitatum querellis, quas indicare vitamus. hinc factum est, ut officium nostrum tua adloquia praevenirent. postquam divina ope sanitatis bono frui coepimus, redit cura sermonis. sume igitur litteras seras quidem sed voto tuo et proposito congruentes; quae ut diu dilatae sunt, ita desiderium sui indicio meliore pensabunt. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
