# Epistulae 2.50

Symmachus, Epistulae, Liber Secundus., Section 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.50

L ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Iter in patriam diis auspicibus ordiemur, quod tibi et ante conpertum est. sed religio monuit, ut diei quoque certior reddereris. eras igitur viam nobis disce relegendam , et quia promissi servantissimus es, fac memineris ad publicum sollemne contendere .

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
