# Epistulae 2.52

Symmachus, Epistulae, Liber Secundus., Section 52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.52

LII a. 383. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Reditus ac recursus in patriam, qui semper omnibus gratus est, festinationi nostrae nequaquam pro expectatione respondit. causas si desideratis, accipite, iam primum , ut communia domesticis praeferamus, rem frumentariam nostrae urbis nulla auget invectio, spes ipsa, quae in adversis alere animos solet, recusat effugium polliceri , cum sterilis annus ne semina quidem terris commissa reddiderit. dehinc ut apud vos familiarem curam loquamur, urget Ostiense praedium nostrum militaris inpressio , nos legum inane nomen vocamus, du viderint exitum causae, interea mordemur non metu damni sed aequitatis iniuria. collegarum tractatus, qui me exciverat , aeternis principibus legandorum in Africam virorum reddidit optionem, cessat ergo patrum deliberatio non vocemur.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
