Latin
Liber Secundus., Section 54
Symmachus, Epistulae 2.54
Not analysed yet
LIIII ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Gratiosa est expostulatio, quae requirit officium, sed cum in scribendo numquam residem gesserim voluntatem, frustra neglectae familiaritatis accusor, utor in ea re testimonio hominum tuorum, qui dudum sibi epistulam traditam tabellarii vitio distulerunt ,volo igitur apud te servatae amicitiae mihi constare rationem, nam vehementer iniurium est, ex alieno peccato naevum violatae religionis adtrahere.