Latin
Liber Secundus., Section 56
Symmachus, Epistulae 2.56
Not analysed yet
LVI ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. In maximis quidem rebus, quid mihi studii atque amoris inpendas, frequenter adverti ; sed haec quoque crebri sermonis officia utpote ex intimo adfectu deprompta conplector; quorum adsiduitas cultum circa te meum pari lance conpensat, iucunditas vero tanta est, ut fatear me adloquio tuo potius incitari ad desiderium quam repleri, ea quippe rerum omnium ratio atque natura est, ut cuncta, quae humanis sensibus blandiuntur, nequeant adferre fastidium, itaque cum solvendis atque agendis gratiis par esse non possim, facio, quod solent inprobi debitores, qui adhuc alieno aere depressi cupiunt secundo nexu fenoris obligari, quare etsi numerosae sunt litterae tuae, non ut ingratus sed ut muneris tui cupidus postulo crebriores, facile autem conici potest, quam vicem conloquii otiosus ipse pollicear, cum ab occupato huiusmodi officium inpatienter exposcam.