Latin
Liber Secundus., Section 59
Symmachus, Epistulae 2.59
Not analysed yet
LVIIII (LVIII) antea. 394. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Suburbanum praedium, quod viae Appiae adiacet, incolebam, cum mihi litteras tuas in hoc missus exhibuit, nosti rura, quae loquimur, ubi magnas aedes in angustis finibus conlocavi, hic dulce otium –si quid absque te dulce est –paulisper exegimus, nunc Vestalis festi gratia domum repeto incertus, maneamne cum civibus, an rursus in vicina concedam, tu quid agere decernas –nam certe iusto diutius afuisti –,debeo cognoscere, vocat enim te in curiam nostram diis auctoribus quamprimum candidati mei designatio, cui supra omnes ornamento eris, qui nos vel adfinitatis vel amicitiae officiis prosequentur.