# Epistulae 2.60

Symmachus, Epistulae, Liber Secundus., Section 60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.60

LX (LVIIII) ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Vacui apud Neapolim soli quod mihi ex tuo adiacet, ut aedes novas molirer, optaveram; tu mecum opera Lucullana partiris, et ne verecundia refutet oblatum, negas tui iuris videri, quod ego meum fateor non fuisse, patere, ut saltem gratiam tibi debeam, neque enim fas est mala fide me recuperare, quod possum bona sumere, adicis praeterea lenocinia, quibus morbum fabricatoris inrites: geminam porticum solido et incorrupto opere curvatam multis in longitudinem passibus explicari; vicina esse, quae construo, et parvo aedificationis negotio, quod intervenit, posse misceri, quid laboras adversum verecundiam meam? ego quoque facio, quod recusas: gratus sum muneri tuo, sed vereor ne accedente sumptu, dum vetera novis nitimur aemulari, intellegam maiora te velle concedere, quam me posse reparare.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
