# Epistulae 2.63

Symmachus, Epistulae, Liber Secundus., LXIII (LXII) a. 390. Symmachus Flaviano Fratri.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.63

Cresconio amico meo amorem tuum multa conciliant, primo quod sacras litteras, quibus consulatus mei designatio tenetur, exhibuit; dehinc quod eum patria Africa non minus tibi quam mihi cara commendat, cuius mores cum primo loco censere debuerim , malui tuo examini reservare, suscipe igitur, oro te, notum militiae virum, qui se apicem felicitatis credit habiturum, si eum patrocinii tui splendor inluminet.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
