Latin
Liber Secundus., Section 67
Symmachus, Epistulae 2.67
Not analysed yet
LXVII (LXVI) ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Parva est commendatio scriptorum meorum, si Leontium familiarem meum innocens vita bonis quibusque conciliat, suo igitur praeditus merito commendationis adminicula non requirit, et tamen abstinere non debeo tali genere litterarum, magis ut amicitiae satisfaciam, quam ut ei aliquid opis conferam, tu tamen pro dignatione, qua clarus es, facito noverit, gratiam sui meo quoque nomine esse geminatam, vale.