Latin
Liber Secundus., Section 69
Symmachus, Epistulae 2.69
Not analysed yet
LXVIIII (LXVIII) ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Vt silere non possum, quotiens stilum invitat occasio, ita si desit causa longioris adloquii, seriem paginae stringo conpendio, loquax enim copia est, quae in re usitata atque sollemni verborum redundat eluvie, have igitur dico et vicissim peto, ut me prosperorum tuorum indicio munereris.