Latin
Liber Secundus., Section 73
Symmachus, Epistulae 2.73
Not analysed yet
LXXIII (LXXII) ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Delectat eos frequenter adfari, quorum animum mei amantem documentis habeo conprobatum, cape igitur litteras meas, quas ideo libenter emitto, quia religionis tuae vicissim pascor adloquiis, quae res acuere debet ad officia promptiora, cum tibi incommodi fenoris largior usura respondeat, vale.