# Epistulae 2.77

Symmachus, Epistulae, Liber Secundus., LXXVII (LXXVI) a. 393. Symmachus Flaviano Fratri.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.77

Editioni muneris nostri et usitata a te et insolita conferuntur; ita omnia ad conciliandum quaestori nostro plebis favorem et sollemnium rerum largus et novarum repertor excogitas, ut nunc septem Scotticorum canum probavit oblatio, quos praelusionis die ita Roma mirata est, ut ferreis caveis putaret advectos, ergo et huius rei causa et praeterea munerum ceterorum, quantas maximas possum tibi gratias ago, licet in iis, quae studiose fratribus pro magnitudine animi tui tribuis, beneficium te non putes praestare sed sumere.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
