Latin
Liber Secundus., Section 79
Symmachus, Epistulae 2.79
Not analysed yet
LXXVIIII (LXXVIII) ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Fratri nostro Andromacho omnes bonae artes familiares sunt, sed prae ceteris fides, qua spectatus mihi tuum quoque optat iudicium demereri, itaque dum te expetit, iter inbecillis grave gracilitatis suae oblitus intravit, haec illi maxime fuit causa pro viribus ,ut solet plerumque animus spe et gaudio morbum levare, advertis igitur, quam prompte et patulo amicitiae sinu receptandus sit, qui tui desiderium valetudini suae praetulit, quid plura? adpetendus tibi foret, nisi te sponte sequeretur, ergo adcurrenti religiosam manum porrige, ut qui te novit virtutibus superiorem, communitate parem sentiat.