Latin
Liber Secundus., Section 81
Symmachus, Epistulae 2.81
Not analysed yet
LXXXI (LXXX) hieme a. 393/4. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Filius noster Symmachus peracto munere candidato offert tibi dona quaestoria et ceteras necessitudines nostras pari honore participat, quaeso igitur, ut eius nomine diptycha et apophoreta suscipere dignemini, qui apparatui eius plura et praeclara tribuistis, praeterea domino et principi nostro ad referendam largitati eius sedulam magis quam parem gratiam, auro circumdatum diptychum misi, ceteros quosque amicos eburneis pugillaribus et canistellis argenteis honoravi, tuae igitur potestati tuoque arbitrio committo, ut oportune singulis, quae missa sunt, offerantur.