# Epistulae 2.82

Symmachus, Epistulae, Liber Secundus., Section 82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.82

LXXXII (LXXXI) ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Multi a me conciliationem litterariam poposcerunt, sed quorundam meritis, aliorum precibus parem gratiam dedi, nec tamen vereor, ne tibi civium ignota distinctio sit iudicium de his commune recolenti, dabis igitur in quibusdam verecundiae meae veniam, quae cessit orantibus, sequeris autem, quod scis de singulis utrumque sentire , puto ex his verbis, quo in numero filium nostrum Attalum spectabilem virum censeam, facile dinosci, namque ista libera et aperta discretio ei tuto credita est, qui non fuit in parte cogentum, quare tuo ac meo nomine amicitias adcurrentis amplectere , ut huic in fructu sit cultus bonorum, pravis dolori, quod dissimiliter diliguntur , vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
