Latin
Liber Secundus., Section 88
Symmachus, Epistulae 2.88
Not analysed yet
LXXXVIII (LXXXVII) ante a. 390. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Et honoris tui, quo nunc auctus es, et continuo in me amore delector, volo igitur, ut communia pignora curae mihi esse non dubites, quae magis merita tua quam scripta commendant, supererat, ut adsiduum stili tui munus exposcerem; sed redundantis est operae bona spontanea postulare, ne meus stilus extorquere videatur ,quod tui animi spondet humanitas.