# Epistulae 2.91

Symmachus, Epistulae, Liber Secundus., Section 91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/2.91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/2.91

LXXXXI (LXXXX) ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Quotiens parentum beneficiis obligamur, necesse est ad heredes nexum debiti pertinere, ad filium meum Senatorem praeclarum atque ornatissimum virum pertinet praefata generalitas; cuius pater omnibus rebus inlustris et mihi eximia veneratione recolendus plurimum domui meae honorificentiae et religionis exhibuit, cuius ego devinctus officiis filio opto persolvere, quod de parente contraxi, sola autem me potest magnificentia tua contractu gratiae liberare, si posteritatem eius adiuverit, praecipue in his rebus, quae iustitiae patrocinio fulciuntur, siquidem queritur agros suos contra iudicatum vestrum magna parte mutilari, grave hoc et inpetibile posset videri, nisi etiam consensus partium frustrationibus luderetur, minus est enim alienam sententiam spernere quam a propria discrepare, est igitur in manu tua in tam absolute et probabili petitionis genere servatis legibus et aequitatis intuitu aliquid etiam meae deferre personae, cuius interventum fastidio longae litis, non diffidentia negotii postulavit .

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
