Latin
Liber Tertius., Ad Iulianum Rusticum.
Symmachus, Epistulae 3.1
Not analysed yet
I ante a. 388. SYMMACHVS IVLIANO. Ruri hueusque obversatus, postquam me ad urbanam sedem recepi, repperimus optabilem litterarum tuarum salutem, quae post diuturnum silentium tam multum apud nos gratiae et honoris habuerunt, ut in iis sola brevitas displiceret, nam ieiunas aures meas et praeclari eloquii tui satis superque sitientes adfatus largior debuit uberare, et mihi quoque curae fuit artare paginam limite parciore, ut te, ini frater, scribendi talione morderem, quamvis ita mihi sim conscius arentis infantiae, ut quantum doloris accipio, cum breves epistulas sumo, tantum tribuam beneficii, cum pauca respondeo, vale.