# Epistulae 3.15

Symmachus, Epistulae, Liber Tertius., Section 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.15

XV. SYMMACHVS NAVCELLIO. Petis, ut respondeam: litteris meis denuntiatio ista certaminis est. sed unde mihi quamquam procedenti in annos graves senile illud et comicum, quo tu veteres aemularis ? nec tamen destituet voluntatem tuam stili mei desperatio. quis enim pudor est vinci post confessionem? illud quoque me ad rescribendum coegit, quod timui cessationis exemplo quandam tibi silentii formulam dare plusque in me rediturum fraudis adverti, si tua offensio imitaretur tacentem, quam si ausus meus superiorem. aestimabis ipse, quanto hoc tui amore adversum verecundiam meam fecerim. interea, quod vales, dulce est, quamvis adieceris, cauto esse opus, ne forte reditum nostrum aevi tui subita praevortant. nolo annos ad calculum voces: fiducia salutis in viribus est. quas cum vitet expendere tutela morum tuorum, spera confecturos deos, ut maneas vitae integer in metas, quas veterum definitio dedit saeculo. vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
