Latin
Liber Tertius., XVI. Symmachus Naucellio.
Symmachus, Epistulae 3.16
Not analysed yet
Fortasse arguas diuturnum silentium meum. nolo adplices hanc moram neglegentiae . continuatio enim longi itineris stilo obstitit. tandem Formianum litus accessimus ,quod mihi esset acceptius, si una loci istius voluptate frueremur. sed quia hoc per annos et valetudinem tuam non licet, edoceri saltem mutuis litteris peto, quantum corpusculo vigoris adieceris. inesse enim tibi temperantiam ceteraque tuendae senectutis praesidia non ambigo. vale.