# Epistulae 3.2

Symmachus, Epistulae, Liber Tertius., Section 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.2

II ante a. 388. Ruri positus vectigal tibi sollemne dependo, nullum enim tempus esse patior ab hoc munere feriatum, nec locorum intercedente divortio in oblivionem familiaritatis adducor, qui si me vicissitudinis stimulo faceres promptiorem, numquam profecto linguam desidem continerem, et tamen enixe meum fungor officium, nec cessationis transducor exemplo, atque hoc silentium tuum difficultatibus publicae occupationis adscribo, quia satis est mihi ad amicitiae fiduciam, quod me credo redamari, vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
