# Epistulae 3.3

Symmachus, Epistulae, Liber Tertius., Section 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.3

III ante a. 388. SYMMACHVS IVLIANO. Hunc scribendi morem superstitio vetusta constituit, ut ad peregrina digressi priorem sibi locum vindicent cum absentibus conloquendi; sed adfectus moris inpatiens scribendi vices regione mutavit. itaque rupta lege reticendi sermonem tuum festinatione praevenio, adiciens sedulae salutationis officiis commendationem viri inter optimos quosque numerandi, quem dudum a parentibus clarum et aulicae dignitatis splendor excoluit et amplissima curia non accepit ut novum sed recepit ut debitum, quae tamen in fratre nostro Philippo secundo loco et honore censenda sunt, quia plus habet laudis in moribus magisque probitate conspicuus est, quam fortunae muneribus gloriatur , plura dicerem, si aut pudor eius sineret aut prolixa laudatio epistulae conveniret , certe illud spondeo, multa eximietatem tuam coram in eo reperire posse, quae tacui, nulla ex his desideraturum esse, quae scripsi, vale.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
