Latin
Liber Tertius., Section 36
Symmachus, Epistulae 3.36
Not analysed yet
XXXVI ante a. 398. SYMMACHVS AMBROSIO. Filius meus Caecilianus vir clarissimus, qui nunc communis patriae gubernat annonam, certo cognovit indicio, adversarium suum Piratam nomine vel eius procuratorem spem tui favoris hausisse. negavi solere te recipere in tuam curam pecuniarias actiones. ille tamen, ut est hominum supervacua plerumque trepidatio, consentaneas sanctis moribus tuis de me litteras postulavit. non abnui operam meam facilia et iusta poscenti. summa est igitur inpositi mihi muneris: contra absentem civem simulque districtum publicis curis non sinas quidquam de iustitia tua sperare praesidium. sunt leges, sunt tribunalia, sunt magistratus, quibus litigator utatur salva conscientia tua. vale.