# Epistulae 3.4

Symmachus, Epistulae, Liber Tertius., Section 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/3.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/3.4

IIII ante a. 388. SYMMACHVS IVLIANO. Decet, ut litteras meas frequenter efflagites, nec tamen convenit, ut de silentio grave quidpiam suspiceris. oblitum me tui, quod in hanc diem silueram, censuisti. an ita vel mei animi fides clara est vel tui meriti angusta momenta sunt, ut huic de me opinioni locus esse debuerit? quare amicitia communis plus accepit iniuriae ex tua suspicione quam ex silentio meo. minus est enim necessitate officium deserere quam voluntate praepropera iudicare. putas me sollemni genere defensionis levare peccatum: 'diu afui, longa otia in secessu ruris exegi, tabellarii defuerunt'. haec si vera plerumque sunt, tamen adsiduitate detrita in invidiam mendacii reciderunt. meae occupationes ab usu remotae nihil mediocre protendunt, cuius rem familiarem nova incessit adfinitas contra rationem legum felicitatem temporum consensum parentum pacta maiorum. sed reprimam me neque his querellis ulterius inmorabor, quas tabellarius, si veritati amicus est, explicabit. ita fiet, ut et tibi cognitio gestorum plena proveniat, et ego excusationem meam potius indicasse videar quam dolorem.

---

Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
